- Votes:
 
De Brevitate Vitae Lyrics Translations:
russianChristian Wilhelm Kindleben - De Brevitate Vitae lyrics
Gaudeamus igitur,
 iuvenes dum sumus
 gaudeamus igitur,
 iuvenes dum sumus!
 Post iucundam iuventutem,
 post molestam senectutem
 nos habebit humus,
 nos habebit humus. Ubi sunt qui ante nos
 in mundo fuere?
 vadite ad superos
 transite in inferos
 hos si vis videre. Vita nostra brevis est,
 brevi finietur
 vita nostra brevis est,
 brevi finietur
 venit mors velociter,
 rapit nos atrociter,
 nemini parcetur,
 nemini parcetur. Vivat Academia,
 vivant professores,
 vivat Academia,
 vivant professores,
 vivat membrum quodlibet,
 vivant membra quaelibet,
 semper sint in flore,
 semper sint in flore! Vivat et res publica,
 et qui illam regit,
 vivat et res publica,Christian Wilhelm Kindleben - De Brevitate Vitae - http://motolyrics.com/christian-wilhelm-kindleben/de-brevitate-vitae-lyrics.html
 et qui illam regit,
 vivat nostra civitas,
 maecenatum caritas,
 quae nos hic protegit
 quae nos hic protegit Vivant omnes virgines,
 faciles, formosae,
 vivant omnes virgines,
 faciles, formosae,
 vivant et mulieres,
 tenerae, amabiles,
 bonae, laboriosae,
 bonae, laboriosae! Pereat tristitia,
 pereant osores.
 pereat diabolus,
 quivis antiburschius
 atque irrisores. Quis confluxus
 hodie Academicorum?
 e longinquo convenerunt,
 protinusque successerunt
 in commune forum. Vivat nostra societas,
 vivant studiosi;
 crescat una veritas
 floreat fraternitas
 patriae prosperitas. Alma mater floreat,
 quae nos educavit;
 caros et commilitones,
 dissitas in regiones
 sparsos, congregavit













